martes, 12 de junio de 2012









En novus Elysiis succedit sedibus hospes
Dux Saxo, Romani Ensifer Imperii.
Ut ferat optae Regioni munera pacis
Caesaris inque fidem subdita membra liget.
Hostibus ut pulsis omni florescat in urbe
Religionis opus iustitiaeque decus.
O tibi fortunam gratare Silesia tantam
Et pia ventanti concine vota Duci:
Salve pacis amor, salve Dux Iane Georgi:
Tu nobis praestas, nos veneramur opem.


2 comentarios:

Enrique Arias Valencia dijo...

La música, la lección en latín y el Canaletto: oasis poético en este océano de Blogs.

Daniel Vicente dijo...

Un blog diecisietesco, o al menos ésa es la intención.